04.01.1415 - 04.01.1415
Original | Title |
---|
Amice in Cristo dilectissime. Sciatis, quia rex fuit hodie cum deputatis omnium nacionum tocius concilii, loquens de factis vestris et presertim pro audiencia publica. Cui omnes finaliter et conclusive responderunt, quod utique audienciam publicam habebitis.
ad vos et arbitrium vestrum iuxta scripta quedam se referentes. Amici precipui tristantur de erastulari responsione, et specialiter Jessenicz. Preteritum autem non potest revocari. Constanciam vero vestram intime laudant et supreme.
No manuscripts survive, the text is preserved in an old print of Flacius.