01.07.1413 - 31.07.1413
Original | Title |
---|
Gloriosus Deus pius Iesus det tibi „non plus quam oportet sapere“ et augmentum orthodoxe fidei et in futuro gloriam sempiternam. Cupiens tibi exprobranti mihi respondere verbum, miror vehemencius, cur me fratrem tuum appellas, cum me scias filium esse sancte matris ecclesie, cui tu non vis esse filius.
Redi igitur, perverse seductor animarum, ad cor et age penitenciam de tanta superbia et malicia, que maior est, quam fuit Luciperi in celi patria, et condequeris in presenti graciam et in futuro gloriam sempiternam.
Library | Shelfmark | Foliation | Relation note | Manuscript note |
---|---|---|---|---|
Wien ÖNB | 4941 | 238v-239 |